PROCURATIO

PROCURATIO
PROCURATIO
apud medii aevi Scriptores, quodvis convivium, a procurare, i. e. excipere hospitiô et con viviô, quâ notione vox occurrit apud Lambertum Ardensem, Ekkehardum Iun. de Casibus S. Galli, Arnoldum Lubecensem, Adamum Brem. Rogerum Hovedenum, Alios. In primis vero Exceptio stata ac debita dominorum a vassallis, a quibus hospitiô et conviv iis statis vicibus excipiebantur, quum in eorum praedia divertebant: quae quidem procurationes in summam pecuniariam non raro convertebantur, uti dictum supra in voce Gista. Uti vero Domini a vassallis; sic Episcopi et Archidiaconi, cum Ecclesias sibi subditas visitabant, ab iis procurari consuevêre: de cuiusmodi procurationum immodicis sumptibus, cum crebrae ad Pontifices subinde deferrentur querelae, modum iis ponere illi annisi sunt, cum in Conciliis, tum Bullis suis. Inter quas Innocentii III. Pontific. Romani ex parte ita sonat, in Monastico Angl. Tom. II. p. 165 —— Querelam accepimus, quod cum olim Archidiaconus Richmondiae Parochiam suam visitationis gratiâ circumiret, cum centum equis minus tribus, viginti canibus et unô, tribus avibus venatoriis, ad quandam Ecclesiam praedictorum Canonicorum accedens, tantum domum istam sumptu immodicô gravârit, quod horâ brevi dicitur consumpsisse, quod toti familiae longô tempore suffecisset. Nos igitur —— inhibentes, nequis vestûm de coetero —— in procurationum exaltatione ------ Ecclesias seu Canonicos usl servientes praedictorum Canonicorum gravare praesumat etc. Vide Renatum Chopinum, de Sacra Politia, l. 2. tit. 7. num 11. Sed et Pontificibus Romanis cum in Franciam veniebant, Procurationes praestari fuissesolitas, docet Car. du Fresne ex Charta Isenbardi Abbatis S. Mauri Fossatensis A. C. 1274. Omni autem annô, quô Ecclesia nostra Domino Papae in has partes venienti procurationem, vel aliquid pro procuratione daret etc. Hinc Procurator, qui conviviô excipit, vel convivium apparat, quâ notione in Regula Templariorum, c. 14. Christus summus Procurator noster: et in Charta veteri Theobaldus Canonic. Blesensis, Procurator Regni Francorum, dicitur. Ubi Senascallus seu Dapifer intelligitur; quod Dapiferi Regii munus sit circa mensam Regiam et apparatum. Certe de Dapifero capiendus videtur Adalbero Laudun. Episcop. Poemate ad Robertum Regem Francorum, apud eundem Car. du Fresne, ubi ironice sic ait:
Ut Procurator Regis mundana ministrans,
Sit piger, ignavus, modicâ virtute repletus,
Hic aliena petat, repetat sua, nil tribuende,
Et iugiter maneat divisus forte iugali:
In Regis heredipetae non spes sibi constet.
Vide quoque Dominic. Macrum in Hierolex.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Procuratio —    • Procuratĭo,          предохранительное попечение, особенно посредством жертв и умилостивлений, для предотвращения несчастных случаев, предвещаемых чудесами (prodigia) и явлениями природы, землетрясением, кровавым или каменным дождем и т. д.… …   Реальный словарь классических древностей

  • procuratio — index administration, government (administration), supervision Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Procuratio abortūs — (lat.), Herbeiführung des Abortus, Abtreibung. Procuratio prodigii, s. Prodigium …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • procuratio — /prokyareysh(iy)ow/ Management of another s affairs by his direction and in his behalf; procuration; agency …   Black's law dictionary

  • procuratio — Procuration; management; administration; a letter of attorney; an attorney in fact; an attorney; an agent …   Ballentine's law dictionary

  • procuratio est exhibitio sumptuum necessariorum facta praelatis, qui diceceses peragrando, ecclesias subjectas visitant — /prokyareysh(iy)ow est eksabish(iy)ow sam(p)tyuwam nesaseriyoram faekta praleytas, kway dayasiyziyz pehragraendow, akliyziyas sabjektas vizataent/ Procuration is the providing of necessaries for the bishops, who, in traveling through their… …   Black's law dictionary

  • procuration — [ prɔkyrasjɔ̃ ] n. f. • 1219; lat. procuratio 1 ♦ Dr. Mandat. ⇒ 2. pouvoir. Procuration générale, spéciale. Donner procuration, sa procuration. Chargé, fondé de procuration. ⇒ mandant. Agir en vertu d une procuration, par procuration. Voter par… …   Encyclopédie Universelle

  • Procurador romano — Saltar a navegación, búsqueda Se llama procurator o procurador entre las magistraturas romanas a quienes ostentaban un cargo, normalmente relacionado con la administración financiera. A partir de quienes como el procurator Augusti tenían… …   Wikipedia Español

  • ДИВИНАЦИЯ —    • Divinatio,        1. искусство и дар гадания, μαντική, т. е. τέχνη. Вера в способность людей предсказывать будущее посредством возбужденной божественной силы и узнавать волю богов, не пользуясь обыкновенными средствами ума, встречается во… …   Реальный словарь классических древностей

  • procuración — ► sustantivo femenino 1 Diligencia y cuidado con que se maneja un negocio o una empresa. SINÓNIMO procura 2 DERECHO Poder dado por una persona a otra para que haga una cosa en su nombre: ■ el director me concedió la procuración en este asunto.… …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”